8.
operae pretium est, patres conscripti,
libertinorum hominum studia cognoscere qui, sua virtute
fortunam huius civitatis consecuti, vere1 hanc suam patriam
esse2 iudicant quam quidam3 hic nati, et summo nati loco4, non
patriam suam sed urbem hostium esse iudicaverunt. sed
quid ego hosce ordines atque homines5 commemoro quos
privatae fortunae, quos communis res publica, quos denique
libertas ea quae dulcissima est ad salutem patriae defendendam
excitavit? servus est nemo, qui modo6 tolerabili
condicione sit servitutis, qui non audaciam civium perhorrescat,
qui non haec stare cupiat, qui non quantum7 audet8
et quantum9 potest conferat ad salutem10 voluntatis.
[17]
qua re
si quem vestrum forte commovet hoc quod auditum est,
lenonem quendam Lentuli concursare circum tabernas,
pretio sperare sollicitari posse animos egentium atque imperitorum,
est id quidem coeptum atque temptatum, sed nulli
sunt inventi tam aut fortuna miseri aut voluntate perditi qui
non illum ipsum sellae atque operis et quaestus cotidiani
locum, qui non cubile ac lectulum suum11, qui denique non
cursum hunc otiosum vitae suae salvum esse velint. multo
vero maxima pars eorum qui in tabernis sunt, immo12 vero
— id enim potius est dicendum — genus hoc universum
amantissimum est oti. etenim omne instrumentum, omnis
opera atque quaestus frequentia civium sustentatur, alitur
otio; quorum si quaestus occlusis tabernis minui solet, quid
tandem incensis futurum fuit?
[18]
quae cum ita sint, patres
conscripti, vobis populi Romani praesidia non desunt: vos
ne populo Romano deesse videamini providete.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2 esse om. β, post suam hab. a, post iudicant t
3 quidam βhl: qui (quã V) cett.
5 hosce ordines atque homines V: huiusce ordinisque homines A: huiusce ordinis hominesque a: huiusce ordinis homines (om. homines u) lγ: hosce homines ordinesque βh: hosce ordines hominesque i
6 modo nunc modo AV: non modo ah
9 quantum βl1x: in quantum cett.
10 communem post salutem add. βh, ante salutem x
12 immo cod. Oxon. Dorvill. 79 sup. lin., et unus cod. Halmii: nisi cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.