10.
[20]
nunc ante quam ad sententiam redeo, de me pauca
dicam. ego, quanta manus est coniuratorum, quam videtis
esse permagnam, tantam me inimicorum multitudinem
suscepisse video; sed eam turpem iudico1 et infirmam2 et
abiectam. quod si aliquando alicuius furore et scelere
concitata manus ista plus valuerit quam vestra ac rei publicae
dignitas, me tamen meorum factorum atque consiliorum
numquam, patres conscripti, paenitebit. etenim mors,
quam illi3 fortasse minitantur, omnibus est parata: vitae
tantam laudem quanta vos me vestris decretis honestastis
nemo est adsecutus; ceteris enim semper bene gesta4, mihi
uni conservata re publica5 gratulationem decrevistis.
[21]
sit
Scipio clarus ille cuius consilio atque virtute Hannibal in
Africam redire atque Italia6 decedere coactus est, ornetur
alter eximia laude Africanus qui duas urbis huic imperio
infestissimas Karthaginem Numantiamque delevit, habeatur
vir egregius Paulus ille cuius currum rex potentissimus
quondam et nobilissimus Perses honestavit, sit aeterna
gloria Marius qui bis Italiam obsidione et metu servitutis
liberavit, anteponatur omnibus Pompeius cuius res gestae
atque virtutes isdem quibus solis cursus regionibus ac terminis
continentur: erit profecto inter horum laudes aliquid
loci nostrae gloriae, nisi forte maius est patefacere nobis
provincias quo exire possimus quam curare ut etiam illi
qui absunt habeant quo victores revertantur.
[22]
quamquam
est uno loco condicio melior externae victoriae quam domesticae,
quod hostes alienigenae aut oppressi serviunt aut
recepti7 beneficio se obligatos putant, qui autem ex numero
civium dementia aliqua depravati hostes patriae semel esse
coeperunt, eos, cum a pernicie rei publicae reppuleris, nec
vi coercere nec beneficio placare possis. qua re mihi cum
perditis civibus aeternum bellum susceptum esse video.
id ego vestro bonorumque omnium auxilio memoriaque
tantorum periculorum, quae non modo in hoc populo qui
servatus est sed in8 omnium gentium sermonibus ac mentibus
semper haerebit, a me atque a meis facile propulsari
posse confido. neque ulla profecto tanta vis reperietur
quae coniunctionem9 vestram equitumque Romanorum et
tantam conspirationem bonorum omnium confringere et
labefactare possit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.