[26]
quae cum ita sint, Quirites, vos, quem ad modum
iam antea dixi1, vestra tecta vigiliis custodiisque2 defendite;
mihi ut urbi sine vestro metu3 ac sine ullo tumultu
satis esset praesidi consultum atque provisum est. coloni
omnes municipesque vestri certiores a me facti de hac
nocturna excursione Catilinae facile urbis suas finisque defendent;
gladiatores, quam sibi ille manum certissimam4 fore
putavit, quamquam animo meliore sunt quam pars patriciorum,
potestate tamen nostra continebuntur. Q. Metellus
quem ego hoc prospiciens in agrum Gallicum Picenumque
praemisi aut opprimet hominem aut eius omnis5 motus
conatusque prohibebit. reliquis autem de rebus constituendis,
maturandis, agendis iam ad senatum referemus,
quem vocari videtis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.