previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. [19] alterum genus est eorum qui, quamquam premuntur aere alieno, dominationem tamen exspectant, rerum potiri volunt, honores quos quieta re publica desperant perturbata se consequi1 posse arbitrantur. quibus hoc praecipiendum videtur, unum scilicet et idem quod reliquis omnibus, ut desperent id2 quod conantur se consequi posse: primum omnium me ipsum vigilare, adesse, providere rei publicae; deinde magnos animos esse in bonis viris, magnam concordiam ordinum3, maximam multitudinem4, magnas praeterea militum copias5; deos denique immortalis huic invicto populo, clarissimo imperio, pulcherrimae urbi contra tantam vim sceleris praesentis auxilium esse laturos. quod si iam sint id quod summo6 furore cupiunt adepti, num illi in cinere urbis et in sanguine civium, quae mente conscelerata ac nefaria concupiverunt, consules se7 aut dictatores aut etiam reges sperant futuros? non vident id se cupere quod, si adepti sint, fugitivo alicui aut gladiatori concedi sit8 necesse? [20] Tertium genus est aetate iam adfectum, sed tamen exercitatione robustum; quo ex genere iste est9 Manlius cui nunc Catilina succedit. hi10 sunt homines ex eis coloniis quas11 Sulla constituit; quas ego universas civium esse optimorum et fortissimorum virorum sentio, sed tamen ei sunt12 coloni qui se in13 insperatis ac repentinis pecuniis sumptuosius insolentiusque iactarunt. hi dum aedificant tamquam beati, dum praediis14 lectis15, familiis magnis, conviviis apparatis delectantur, in tantum aes alienum inciderunt ut, si salvi esse velint, Sulla sit eis ab16 inferis excitandus: qui etiam non nullos agrestis homines tenuis atque egentis in eandem illam spem rapinarum veterum impulerunt. quos ego utrosque17 in eodem genere praedatorum direptorumque pono, sed eos hoc moneo, desinant furere ac proscriptiones et dictaturas cogitare. tantus enim illorum temporum dolor inustus est civitati ut iam ista non modo homines sed ne pecudes quidem mihi passurae esse videantur.


1 se consequi αh: consequi se βγ

2 id post se hab. βγ

3 ordinum supplevi: om. codd.

4 maxima multitudine a: in maxima multitudine Halm

5 militum copias αh: copias militum cett.

6 cum summo C1γ

7 consules se αh: se consules cett.

8 sit concedi α

9 iste est αh: est ipse cett.

10 hi om. βx

11 quas α: quas Faesulas cett.

12 ei sunt insunt Eberhard

13 in Ernesti: om. codd.

14 praediis praesidiis Aaou

15 lectis α: lecticis cett.

16 eis ab ab a: ab his h

17 utrosque αh: Quirites (Quirites utrosque o2 cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: