12.
[26]
quae cum ita sint, Quirites, vos, quem ad modum
iam antea dixi1, vestra tecta vigiliis custodiisque2 defendite;
mihi ut urbi sine vestro metu3 ac sine ullo tumultu
satis esset praesidi consultum atque provisum est. coloni
omnes municipesque vestri certiores a me facti de hac
nocturna excursione Catilinae facile urbis suas finisque defendent;
gladiatores, quam sibi ille manum certissimam4 fore
putavit, quamquam animo meliore sunt quam pars patriciorum,
potestate tamen nostra continebuntur. Q. Metellus
quem ego hoc prospiciens in agrum Gallicum Picenumque
praemisi aut opprimet hominem aut eius omnis5 motus
conatusque prohibebit. reliquis autem de rebus constituendis,
maturandis, agendis iam ad senatum referemus,
quem vocari videtis.
[27]
nunc illos qui in urbe remanserunt atque adeo qui
contra urbis salutem omniumque vestrum in urbe a Catilina
relicti sunt, quamquam sunt hostes, tamen, quia nati6
sunt cives, monitos7 etiam atque etiam volo. mea lenitas
adhuc si cui solutior visa est, hoc exspectavit8 ut id quod
latebat erumperet. quod reliquum est, iam non possum
oblivisci meam hanc esse patriam, me horum esse consulem,
mihi aut cum his vivendum aut pro his esse moriendum.
nullus est portis9 custos, nullus insidiator viae: si qui
exire volunt, conivere10 possum; qui vero se in urbe commoverit
cuius ego non modo factum sed vel11 inceptum ullum
conatumve contra patriam deprehendero, sentiet in hac
urbe esse consules vigilantis12, esse egregios magistratus,
esse fortem senatum, esse arma, esse carcerem quem
vindicem nefariorum ac manifestorum scelerum maiores
nostri esse voluerunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 antea dixi ante cod. Mureti
2 custodiis vigiliisque γ (cf. iii. 29)
4 manum certissimam αh (cert. man. h): manum fortissimam certissimamque β: fortissimam manum et cert. o: maximam manum et cert. tux
5 omnis eius oux
6 nati om. aβ (contra Claud. Sac. K. vi. 445)
7 monitos eos hγ: monitos esse Claud. Sac.
8 spectavit C
10 conivere (commovere x) possum tux et Schol., Probus K. iv. 35, Claud. Sac. K. vi. 487: consulere sibi possunt cett.
11 sed vel bs: sed ne (ne quid o) αlo: sed hux
12 consulem vigilantem h
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.