4.
quod exspectavi, iam sum adsecutus ut vos omnes factam
esse aperte coniurationem contra rem publicam videretis;
nisi vero si1 quis est qui Catilinae similis cum Catilina sentire
non putet. non est iam lenitati2 locus; severitatem
res ipsa flagitat. unum etiam nunc concedam: exeant,
proficiscantur, ne patiantur desiderio sui Catilinam miserum
tabescere. demonstrabo iter: Aurelia via profectus est; si
accelerare volent, ad vesperam consequentur.
[7]
O fortunatam
rem publicam, si quidem hanc sentinam urbis3 eiecerit! uno
me hercule Catilina exhausto levata4 mihi et recreata res
publica videtur. quid enim mali aut sceleris fingi aut
cogitari potest quod non ille conceperit? quis tota Italia
veneficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida,
quis testamentorum subiector, quis circumscriptor,
quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quae mulier infamis,
quis corruptor iuventutis, quis corruptus, quis perditus inveniri
potest qui se cum Catilina non familiarissime vixisse
fateatur? quae caedes per hosce annos sine illo facta est,
quod nefarium stuprum non per illum?
[8]
iam vero quae
tanta umquam in ullo5 iuventutis inlecebra fuit quanta in
illo? qui alios ipse amabat turpissime, aliorum amori flagitiosissime
serviebat, aliis fructum libidinum, aliis mortem
parentum non modo impellendo verum etiam adiuvando
pollicebatur. nunc vero quam subito non solum ex urbe
verum etiam ex agris ingentem numerum perditorum hominum
conlegerat! nemo non modo Romae sed ne ullo
quidem6 in angulo totius Italiae oppressus aere alieno fuit
quem non ad hoc incredibile sceleris foedus asciverit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.