4.
[7]
video duas adhuc esse sententias, unam D.
Silani qui
censet eos qui haec delere conati sunt morte esse multandos,
alteram C. Caesaris qui mortis poenam removet,
ceterorum suppliciorum omnis acerbitates amplectitur.
Vterque et pro sua1 dignitate et pro rerum magnitudine in
summa severitate versatur. alter eos qui nos omnis,
qui populum Romanum vita privare conati sunt, qui2 delere
imperium, qui populi Romani nomen exstinguere, punctum
temporis frui vita et hoc communi spiritu non putat
oportere atque hoc genus poenae saepe in improbos civis
in hac re publica esse usurpatum recordatur. alter intellegit
mortem a3 dis immortalibus non esse supplici causa
constitutam, sed aut necessitatem naturae aut laborum
ac miseriarum quietem4. itaque eam sapientes numquam
inviti, fortes saepe etiam libenter oppetiverunt5. vincula
vero et ea sempiterna certe ad singularem poenam nefarii
sceleris inventa sunt. municipiis dispertiri iubet. habere
videtur ista res iniquitatem, si imperare velis, difficultatem, si
rogare.
[8]
decernatur tamen, si placet. ego enim suscipiam
et, ut spero, reperiam qui id quod salutis omnium causa
statueritis non putent6 esse suae dignitatis recusare. adiungit
gravem poenam municipiis7, si quis eorum vincula
ruperit; horribilis custodias circumdat et dignas8 scelere
hominum perditorum; sancit ne quis eorum poenam quos
condemnat aut per senatum aut per populum levare possit9;
eripit etiam spem quae sola hominem in miseriis consolari
solet. bona praeterea publicari iubet; vitam solam relinquit
nefariis hominibus: quam si eripuisset, multas uno dolore
animi atque corporis miserias10 et omnis scelerum poenas
ademisset. itaque ut aliqua in vita formido improbis
esset proposita11, apud inferos eius modi quaedam illi
antiqui supplicia impiis constituta esse voluerunt, quod
videlicet intellegebant his remotis non esse mortem ipsam
pertimescendam.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 sui ltu
2 qui populum Romanum del. Bloch
3 a mei: ab Schol. Ambr. edd. recc.
4 quietem esse t sol.
5 oppetiverunt Aaβ: optinuerunt V: appetiverunt cett.
6 putent Ernesti: putet codd.
7 municipibus t
8 dignas i, Lambinus: digna cett.
10 miserias supplevi: aerumnas Halm: om. codd. (animi atque corporis multos uno dolore h: multos una dolores animi atque corporis Kayser: multos uno dolore dolores etc. Graevius)
11 proposita Müller: posita codd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.