12.
his ego sanctissimis
rei publicae vocibus et eorum hominum qui hoc idem
sentiunt mentibus pauca respondebo. ego, si hoc optimum
factu1 iudicarem, patres conscripti, Catilinam morte
multari, unius usuram horae gladiatori isti ad vivendum non
dedissem. etenim si summi2 viri et clarissimi cives Saturnini
et Gracchorum et Flacci et superiorum complurium
sanguine non modo se non contaminarunt sed etiam honestarunt,
certe verendum mihi3 non erat ne quid hoc parricida
civium interfecto invidiae mihi4 in posteritatem redundaret.
quod si ea mihi maxime impenderet, tamen hoc animo fui
semper5 ut invidiam virtute partam gloriam, non invidiam
putarem.
[30]
quamquam non nulli sunt in hoc ordine qui
aut ea quae imminent non videant aut ea quae vident6
dissimulent; qui spem Catilinae mollibus sententiis aluerunt
coniurationemque nascentem non credendo conroboraverunt;
quorum auctoritate multi7 non solum improbi verum
etiam imperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter et
regie factum esse dicerent. nunc intellego, si iste, quo
intendit, in Manliana castra pervenerit, neminem tam stultum
fore qui non8 videat coniurationem esse factam9, neminem
tam improbum qui non fateatur. hoc autem uno
interfecto intellego hanc rei publicae pestem paulisper
reprimi, non in perpetuum comprimi posse. quod si sese10
eiecerit secumque suos eduxerit et eodem ceteros undique
conlectos naufragos adgregarit, exstinguetur atque delebitur
non modo haec tam adulta rei publicae pestis verum etiam
stirps ac semen malorum omnium.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 factu C2 Vabho: factum C1A: facto cett.
2 summi viri et clar. cives βγ: summi et clar. viri cives (-vis CA) CAVh: summi et clarissimi viri a
3 mihi verendum Al
5 fui semper αh: semper fui βγ
6 vident C1: fort. vident... dissimulant
7 auctoritate multi α: auctoritatem secuti multi (multi sec. h) cett.
8 qui non quin αh (contra Priscian. K. iii. 246)
9 factam esse α (contra Priscian.)
10 sese CAV: se cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.