11.
nunc, ut a me, patres conscripti, quandam prope iustam
patriae querimoniam detester ac deprecer, percipite, quaeso,
diligenter1 quae dicam, et ea penitus animis vestris mentibusque
mandate. etenim si mecum patria2, quae mihi vita
mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res publica
loquatur3: 'M. Tulli, quid agis? tune eum quem esse
hostem comperisti, quem ducem belli futurum vides, quem
exspectari imperatorem in castris hostium sentis, auctorem
sceleris, principem coniurationis, evocatorem servorum et
civium perditorum, exire patiere, ut abs te non emissus
ex urbe, sed immissus in urbem esse videatur? nonne4
hunc in vincla5 duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio
mactari imperabis? quid tandem te impedit? mosne
maiorum?
[28]
at persaepe etiam privati in hac re publica
perniciosos civis morte multarunt. an leges quae de
civium Romanorum supplicio rogatae sunt? at numquam
in hac urbe qui6 a re publica defecerunt civium iura tenuerunt.
an invidiam posteritatis times? praeclaram vero
populo Romano refers7 gratiam qui te, hominem per te cognitum,
nulla commendatione maiorum tam mature ad summum
imperium per omnis honorum gradus extulit, si propter
invidiam aut alicuius periculi metum salutem civium tuorum
neglegis.
[29]
sed si quis est invidiae metus, non8 est vehementius
severitatis ac fortitudinis invidia quam inertiae ac nequitiae
pertimescenda. an, cum bello vastabitur Italia,
vexabuntur urbes, tecta ardebunt, tum te non existimas
invidiae incendio conflagraturum?'
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.