2.
[4]
decrevit quondam senatus uti1 L. Opimius
consul videret ne quid res publica detrimenti caperet:
nox nulla intercessit: interfectus est propter quasdam seditionum
suspiciones C. Gracchus, clarissimo patre, avo2,
maioribus3, occisus est cum liberis M. Fulvius consularis.
simili senatus consulto C. Mario et L. Valerio consulibus
est permissa res publica: num unum diem postea L. Saturninum
tribunum plebis et C. Servilium praetorem mors ac
rei publicae poena remorata est? at vero4 nos vicesimum
iam diem patimur hebescere aciem horum auctoritatis.
habemus enim eius5 modi senatus consultum, verum6 inclusum
in tabulis, tamquam in vagina reconditum, quo ex
senatus consulto confestim te interfectum esse7, Catilina,
convenit. vivis, et vivis non ad deponendam, sed ad confirmandam
audaciam. cupio, patres conscripti, me esse
clementem, cupio in tantis rei publicae periculis non8 dissolutum
videri, sed iam9 me ipse inertiae nequitiaeque condemno.
[5]
castra sunt in Italia contra populum Romanum
in Etruriae faucibus conlocata, crescit in dies singulos
hostium numerus; eorum autem castrorum imperatorem
ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu
videtis10 intestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae
molientem. si te iam11, Catilina, comprehendi, si interfici
iussero, credo, erit verendum mihi ne non hoc potius
omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum
esse dicat. verum ego hoc quod iam pridem factum esse
oportuit certa de causa nondum adducor ut faciam. tum
denique interficiere12, cum iam nemo tam improbus, tam
perditus13, tam tui similis inveniri poterit qui id non iure
factum esse fateatur.
[6]
quam diu quisquam erit qui te
defendere audeat, vives, et vives14 ita ut nunc15 vivis, multis
meis et firmis praesidiis obsessus16 ne commovere17 te contra
rem publicam possis. multorum te etiam oculi et aures
non sentientem, sicut adhuc fecerunt, speculabuntur atque
custodient.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.