previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. hic quis1 potest esse2 tam aversus a vero, [21] tam praeceps, tam mente captus qui neget haec omnia quae videmus praecipueque hanc urbem deorum immortalium nutu ac potestate administrari? etenim cum esset ita responsum, caedis, incendia, interitum rei publicae comparari, et ea per civis3, quae tum propter magnitudinem scelerum non nullis incredibilia videbantur, ea non modo cogitata a nefariis civibus verum etiam suscepta esse sensistis. illud vero nonne ita praesens est ut nutu Iovis optimi maximi factum esse videatur, ut, cum hodierno die mane per forum meo iussu et coniurati et eorum indices in aedem Concordiae ducerentur, eo ipso tempore signum statueretur? quo conlocato atque ad vos senatumque converso omnia et senatus et vos4 quae erant contra salutem5 omnium cogitata6 inlustrata et patefacta vidistis. [22] quo etiam maiore sunt isti odio supplicioque digni qui non solum vestris domiciliis atque tectis sed etiam deorum templis atque delubris sunt funestos ac nefarios ignis inferre conati. quibus ego si me restitisse dicam, nimium mihi sumam et non sim ferendus: ille, ille Iuppiter restitit; ille Capitolium, ille haec templa, ille cunctam urbem, ille vos omnis salvos esse voluit. dis ego immortalibus ducibus7 hanc mentem voluntatemque suscepi atque ad haec tanta indicia perveni. iam vero illa Allobrogum sollicitatio, iam ab Lentulo ceterisque domesticis hostibus tam dementer tantae res creditae et ignotis et barbaris commissaeque litterae numquam essent profecto, nisi ab dis immortalibus huic tantae audaciae consilium esset ereptum. quid vero? ut homines Galli ex civitate male pacata, quae gens una restat quae bellum populo Romano facere posse et8 non nolle videatur, spem imperi ac rerum maximarum9 ultro sibi a patriciis hominibus oblatam neglegerent10 vestramque salutem suis opibus anteponerent11, id non divinitus esse factum putatis, praesertim qui nos non pugnando sed tacendo superare potuerunt12?


1 quis hγ: qui αβ

2 esse αh, Priscian. K. iii. 277: esse, Quirites βγ

3 per civis a perditis civibus γ 29 eo bsγ: et αho: et eo l

4 et senatus et vos om. duo dett.

5 salutem senatum salutemque (et salutem h) hβ

6 cogitata post erant hab. bs

7 ducibus om. αh mentem, Quirites a

8 et posse hγ

9 maximarum αho: amplissimarum βtux

10 neglegere Aa: neglegeret V

11 anteponere Aa: anteponeret V

12 potuerint Madvig (sed cf. Zielinski p. 202)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: