This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6] Nam praestat a mari longo potius intervallo quam brevi refugisse, quia media sunt spatia gravioris halitus. Nec paludem quidem vicinam esse oportet aedificiis nec iunctam militarem viam, quod illa caloribus noxium virus eructat et infestis aculeis armata gignit animalia, quae in nos densissimis examinibus involant, tum etiam nantium serpentiumque pestes hiberna destitutas 1uligine, caeno et fermentata colluvie venenatas 2emittit, ex quibus saepe contrahuntur caeci morbi, quorum causas ne medici quidem perspicere queunt; sed et anni toto tempore situs atque umor instrumentum rusticum supellectilemque et inconditos conditosque fructus
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.