Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11] vetustate acquirat bonitatem. Quare, ut dicere instituimus, utilissima est generum dispositio; quam si tamen obtinere non possis, secunda est ratio, ut diversae notae non alias conseras vites quam quae saporem consimilem fructumque maturitatis eiusdem praebeant. Potes 1etiam, si te cura pomorum tangit, ultimis ordinibus in ea vineti fine qua subiacet septentrionibus, ne cum increverint obumbrent, cacumina ficorum pirorumve et malorum depangere, quae vel inseras interposito biennii spatio, vel si generosa sint, adulta transferas. Hactenus 2de positione vinearum. Superest pars antiquissima, ut praecipiamus etiam cultus earum, de quibus sequenti volumine pluribus disseremus. 3 4 5 [p. 350]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.