Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6] triennio sterilitate adficiuntur. Medium igitur temperamentum maxime sequamur in arandis agris, ut neque suco careant nec abundent uligine; quippe nimius umor, ut dixi, limosos lutososque reddit, at qui siccitatibus aruerunt, expediri probe non possunt. 1 2 3 [p. 132] Nam vel respuitur duritia soli 4dens aratri, vel si qua parte penetravit, non minute diffundit humum, sed vastos caespites convellit; quibus obiacentibus impeditum arvum minus recte potest iterari, quia ponderibus glaebarum, sicut aliquis 5distantibus fundamentis vomis a sulco repellitur, quo evenit ut in iteratione quoque scamna fiant et boves iniquitate
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.