Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Sic deinde ordinata vineta festinabimus emundare, sarmentisque et calamentis 3 liberare. Quae sicco tamen solo 4 legenda sunt, ne lutosa humus inculcata maiorem fossori laborem praebeat, qui protinus adhuc 5 silentibus vineis inducendus 6 est. Nam si palmis incientibus 7 progemmantibusque fossorem immiscris, magnam partem vindemiae dedissent. Igitur antequam germinent, per divortium veris et 8 hiemis quam altissime fodiendae vineae sunt, quo laetius atque hilarius pullulent; eaeque ubi se frondibus 9 vestierint, teneris caulibus
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.