Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] propagatur, quam exempta reseritur. Haec enim velut immota sua sede vehementer germinat; at quae radicibus exempta et deposita est, biennio reformidat. Propter quod compertum est commodius nucibus quam viviradicibus eiusmodi silvas institui. Spatia huiusce sationis, quae supra scripta sunt, capita castanearum recipiunt MMDCCCLXXX, cuius summae, sicut ait Atticus, ex facili iugera singula praebebunt statuminum duodena milia. Etenim taleae propius stirpem recisae quadrifidas 1plerumque, ac deinde secundae taleae eiusdem arboris bifidas 2ridicas sumministrant; quod genus fissilis adminiculi 3 4 5 6 7 8 [p. 460]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.