Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9] novem milium. Huc accedunt semisses usurarum sestertia tria milia et quadringenti octoginta nummi biennii temporis, quo velut infantia vinearum cessat a fructu. Fit in assem summa sortis et usurarum triginta duorum milium quadringentorum octoginta nummorum. Quod quasi nomen si ut faenerator cum debitore ita rusticus cum vineis suis fecerit, eius summae ut in perpetuum praedictam usuram semissium dominus constituat, percipere 1debet in annos singulos mille nongentos 2quinquaginta sestertios nummos; qua computatione vincit tamen reditus septem iugerum, secundum opinionem Graecini, usuram triginta duorum milium quadringentorum 3 4 5 6 7 8 9 [p. 260]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.