Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[9] ultra procedere. Is nodus etiam si quattuor digitis a resectione abfuerit, 1inligari tamen eum, priusquam vitis findatur, conveniet, ne, cum scalpro factum 2 3 4 5 6 7 8 9 10 [p. 442] fuerit iter surculo, plus iusto plaga hiet. Calamus autem11non amplius tribus digitis debet allevari, atque 12is ex ea parte, qua raditur, ut sit levis. Eaque rasura ita deducitur, ut medullam contingat uno latere, atque altero paulo ultra corticem de-stringatur, figureturque in speciem cunei, sic ut ab ima parte acutus 13surculus, latere altero sit tenuior, atque altero plenior; perque tenuiorem partem insertus eo latere artetur quo est plenior, et utrimque contingat fissuram. Nam nisi cortex cortici sic applicatur, 14ut nullo loco transluceat, nequit coalescere. 15
2 erit SAa: esse c: est M, edd.
3 ne ... quam om. SA.
4 et om. SAa.
5 et imbres om. SA.
6 maxime SAac, vett. edd.: magis M, et vulgo.
7 iuxta codd., et plerique: supra Schn.
8 et codd.: atque vulgo.
9 u. c. n. a. sit. Purgamentum habeas a. f. Sobel: u. c. n. a. est purgamentum habens ad fissuram (affisuram a) SAa: u. c. noti ut coagmentum fissuram (fixuram c) cM: u. c. non absimilis coagmentet fissuram edd.
10 resectionibus fuerit SAac.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.