Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Cultus autem pratorum magis curae quam laboris est. Primum ne stirpes aut spinas 4 validiorisve 5 incrementi herbas inesse patiamur, atque alias ante hiemem per autumnum exstirpemus, ut rubos, virgulta, iuncos, alias sic vellamus, ut 6 intuba ac solstitialis spinas; ac 7 neque suem velimus impasci, quoniam rostro suffodiat et cespites excitet, neque pecora maiora, nisi cum siccissimum solum est, quia udo demerguntur ungulae 8 et atterunt
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.