LXXXVII
Ne gravis hesterno fragres, Fescennia, vino,
Pastillos Cosmi luxuriosa voras.
Ista linunt dentes iantacula, sed nihil obstant,
Extremo ructus cum redit a barathro.
5Quid quod olet gravius mixtum diapasmate virus
Atque duplex animae longius exit odor?
Notas ergo nimis fraudes deprensaque furta
Iam tollas et sis ebria simpliciter.