LXIV
Cum sis nec rigida Fabiorum gente creatus
Nec qualem Curio, dum prandia portat aranti,
Hirsuta peperit rubicunda sub ilice coniunx,
Sed patris ad speculum tonsi matrisque togatae
5Filius et possit sponsam te sponsa vocare:
Emendare meos, quos novit fama, libellos
Et tibi permittis felicis carpere nugas,—
Has, inquam, nugas, quibus aurem advertere totam
Non aspernantur proceres urbisque forique,
10Quas et perpetui dignantur scrinia Sili
Et repetit totiens facundo Regulus ore,
Quique videt propius magni certamina Circi
Laudat Aventinae vicinus Sura Dianae,
Ipse etiam tanto dominus sub pondere rerum
15Non dedignatur bis terque revolvere Caesar.
Sed tibi plus mentis, tibi cor limante Minerva
Acrius et tenues finxerunt pectus Athenae.
Ne valeam, si non multo sapit altius illud,
Quod cum panticibus laxis et cum pede grandi
20Et rubro pulmone vetus nasisque timendum
Omnia crudelis lanius per compita portat.
Audes praeterea, quos nullus noverit, in me
Scribere versiculos miseras et perdere chartas.
At si quid nostrae tibi bilis inusserit ardor,
25Vivet et haerebit totoque legetur in orbe,
Stigmata nec vafra delebit Cinnamus arte.
Sed miserere tui, rabido nec perditus ore
Fumantem nasum vivi temptaveris ursi.
Sit placidus licet et lambat digitosque manusque,
30Si dolor et bilis, si iusta coegerit ira,
Ursus erit: vacua dentes in pelle fatiges
Et tacitam quaeras, quam possis rodere, carnem.