LXXIV
Dum tibi Niliacus portat crystalla cataplus,
Accipe de circo pocula Flaminio.
Hi magis audaces, an sunt qui talia mittunt
Munera? Sed gemmis vilibus usus inest:
5Nullum sollicitant haec, Flacce, toreumata furem,
Et nimium calidis non vitiantur aquis.
Quid, quod securo potat conviva ministro,
Et casum tremulae non timuere manus?
Hoc quoque non nihil est, quod propinabis in istis,
10Frangendus fuerit si tibi, Flacce, calix.