LII
Cenabis belle, Iuli Cerialis, apud me;
Condicio est melior si tibi nulla, veni.
Octavam poteris servare; lavabimur una:
Scis, quam sint Stephani balnea iuncta mihi.
5Prima tibi dabitur ventri lactuca movendo
Utilis, et porris fila resecta suis,
Mox vetus et tenui maior cordyla lacerto,
Sed quam cum rutae frondibus ova tegant;
Altera non deerunt tenui versata favilla,
10Et Velabrensi massa coacta foco,
Et quae Picenum senserunt frigus olivae.
Haec satis in gustu. Cetera nosse cupis?
Mentiar, ut venias: pisces, conchylia, sumen
Et chortis saturas atque paludis aves,
15Quae nec Stella solet rara nisi ponere cena.
Plus ego polliceor: nil recitabo tibi,
Ipse tuos nobis relegas licet usque Gigantas,
Rura vel aeterno proxima Vergilio.