[44]
an
vero ullam usquam esse oram tam desertam putatis quo
non illius diei1 fama pervaserit, cum universus populus Romanus
referto foro completisque omnibus templis ex quibus
hic locus conspici potest unum sibi ad commune omnium
gentium bellum Cn. Pompeium imperatorem depoposcit?
itaque ut plura non dicam neque aliorum exemplis confirmem
quantum auctoritas2 valeat in bello, ab eodem Cn.
Pompeio omnium rerum egregiarum exempla sumantur.
qui quo die a vobis maritimo bello praepositus est imperator,
tanta repente3 vilitas ex summa inopia et caritate rei
frumentariae consecuta est unius hominis spe ac nomine
quantam vix in4 summa ubertate agrorum diuturna pax
efficere potuisset.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.