previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. [14]

qua re si propter socios nulla ipsi iniuria lacessiti maiores nostri cum Antiocho, cum Philippo, cum Aetolis, cum Poenis bella gesserunt, quanto vos studiosius1 convenit iniuriis provocatos sociorum salutem una cum imperi vestri dignitate defendere, praesertim cum de maximis vestris vectigalibus agatur? nam ceterarum provinciarum vectigalia, Quirites, tanta sunt ut eis ad ipsas provincias tuendas2 vix contenti esse possimus, Asia vero tam3 opima est ac fertilis ut et ubertate agrorum et varietate fructuum et magnitudine pastionis et multitudine earum rerum quae exportentur4 facile omnibus terris antecellat. itaque haec vobis provincia, Quirites, si et belli utilitatem et pacis dignitatem retinere5 voltis, non modo a calamitate sed etiam a metu calamitatis6 est defendenda. [15] nam in ceteris rebus cum venit calamitas, tum detrimentum accipitur; at in vectigalibus non solum adventus mali sed etiam metus ipse adfert calamitatem. nam cum hostium copiae non longe absunt, etiam si inruptio nulla facta est, tamen pecua7 relinquuntur8, agri cultura deseritur, mercatorum navigatio conquiescit. ita neque ex portu neque ex decumis neque ex scriptura vectigal conservari potest; qua re saepe totius anni fructus uno rumore periculi atque uno belli terrore amittitur. [16] quo tandem igitur9 animo esse existimatis aut eos qui vectigalia nobis pensitant, aut eos qui exercent atque exigunt, cum duo reges cum maximis copiis propter10 adsint, cum una excursio equitatus perbrevi tempore totius anni vectigal auferre possit, cum publicani familias maximas quas in salinis11 habent, quas in agris, quas in portibus12 atque13 in custodiis magno periculo se habere arbitrentur? putatisne vos illis rebus frui posse, nisi eos qui vobis fructui sunt14 conservaveritis15 non solum, ut ante dixi, calamitate sed etiam calamitatis formidine liberatos?


1 studiosius H: studio cett.

2 tuendas H: tutandas cett.

3 tam ita H

4 exportantur bπ

5 retinere HEWt: sustinere cett.

6 calamitatis om. t

7 pecua Servius ad Georg. iii. 64: pecora codd.

8 relinquentur Et

9 igitur H: om. cett.

10 propter Et: prope Hδ: om. π adsint HEς: adsunt btψ: absint codd. Vrsini

11 salinis saltibus Hotoman (de Cappadociae salinis cf. Plin. N. H. xxxi. 7, §§73, 77, 82)

12 portubus Ebπ

13 atque in H: atque cett.

14 fructuosi sunt δ (contra Arusian. K. vii. 474)

15 conservaritis E: conservetis H (contra Arusian.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: