previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. qua re, etiam si quem habetis qui conlatis signis exercitus regios superare posse videatur, tamen, nisi erit idem qui a1 pecuniis sociorum, qui ab eorum coniugibus ac liberis, qui ab ornamentis fanorum atque oppidorum2, qui ab auro gazaque regia manus, oculos, animum cohibere possit, non erit idoneus qui ad bellum Asiaticum regiumque mittatur. [67] ecquam3 putatis civitatem pacatam fuisse quae locuples sit, ecquam esse locupletem quae istis pacata esse videatur? Ora maritima, Quirites4, Cn. Pompeium non solum5 propter rei militaris gloriam sed etiam propter animi continentiam requisivit. videbat enim praetores6 locupletari quotannis pecunia publica praeter paucos, neque nos7 quicquam aliud adsequi8 classium nomine nisi ut detrimentis accipiendis maiore adfici turpitudine videremur. nunc9 qua cupiditate homines in provincias, quibus10 iacturis11 quibusque12 condicionibus proficiscantur ignorant videlicet isti qui ad unum deferenda omnia esse non arbitrantur. quasi vero Cn. Pompeium non cum suis virtutibus tum etiam alienis vitiis magnum esse videamus. [68] qua re nolite dubitare quin13 huic uni credatis omnia qui inter14 tot annos15 unus inventus est quem socii in urbis suas cum exercitu venisse gauderent16.

quod si auctoritatibus hanc causam, Quirites, confirmandam putatis, est vobis auctor vir bellorum omnium maximarumque rerum peritissimus, P. Servilius, cuius tantae res gestae terra marique exstiterunt ut, cum de bello deliberetis, auctor vobis gravior esse nemo17 debeat; est C. Curio, summis vestris beneficiis18 maximisque rebus gestis, summo ingenio et prudentia praeditus, est Cn. Lentulus in quo omnes pro amplissimis vestris honoribus summum consilium, summam gravitatem esse cognostis19, est C. Cassius, integritate, veritate20, constantia singulari. qua re videte ut horum21 auctoritatibus illorum22 orationi qui dissentiunt respondere posse videamur.


1 qui a H, Heumann: qui se a cett.

2 qui ab... oppidorum H: om. cett.

3 ecquam (hec-) H: et quam cett.

4 Quirites om. Hb1

5 non solum Cn. Pompeium H

6 praetores po. Ro. δ: imperatores Gertz

7 nos HW, Lambinus: eos cett.

8 consequi H

9 nunc om. H

10 quibus δ: et quibus HET

11 iacturis iniuriis H: fort. versuris

12 quibusque H: quibus cett.

13 Quirites, quin Lambinus

14 inter intra b2

15 tot annos HE: annos tot Tδ est H: sit cett.

16 gauderent (-et) H: gaudeant cett.

17 esse nemo Tδ: nemo esse HE (cf. Zielinski p. 199)

18 beneficiis usus add. Lambinus (malim adfectus, cf. §§51, 71)

19 cognostis HT: cognovistis E: cognoscitis δ

20 veritate H: virtute cett. (cf. Verr. i. 4)

21 ut horum num horum b2ψ, ed. R: unde horum ς mg.: horumne Madvig: fort. utrum horum

22 illorum eorum H

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: