[4]
atque ut inde oratio mea proficiscatur unde haec omnis
causa ducitur, bellum grave et periculosum vestris vectigalibus
atque1 sociis a duobus potentissimis adfertur regibus2,
Mithridate et Tigrane, quorum alter relictus, alter lacessitus
occasionem sibi ad occupandam Asiam oblatam esse arbitratur3.
equitibus Romanis, honestissimis viris, adferuntur
ex Asia cotidie litterae, quorum magnae res aguntur in
vestris vectigalibus exercendis occupatae; qui ad me pro
necessitudine quae mihi est cum illo ordine causam rei
publicae periculaque rerum suarum detulerunt,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.