previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22.

qua re videant ne sit periniquum et non ferendum illorum auctoritatem de Cn. Pompei dignitate a vobis comprobatam semper1 esse, vestrum ab illis de eodem homine iudicium populique Romani auctoritatem improbari, praesertim cum iam suo iure populus Romanus in hoc homine suam auctoritatem vel contra omnis qui dissentiunt possit defendere, propterea quod isdem2 istis reclamantibus vos unum illum ex omnibus delegistis quem bello praedonum praeponeretis. [64] hoc si vos temere fecistis et rei publicae parum consuluistis, recte isti studia vestra suis consiliis regere conantur3. sin autem vos plus tum4 in re publica vidistis, vos eis5 repugnantibus per vosmet ipsos dignitatem huic imperio, salutem orbi terrarum attulistis, aliquando isti principes et sibi et ceteris populi Romani universi auctoritati parendum esse fateantur. atque in hoc6 bello Asiatico et regio, Quirites7, non solum militaris illa virtus quae est in Cn. Pompeio singularis sed aliae quoque animi virtutes8 magnae et multae requiruntur. difficile est in Asia, Cilicia, Syria regnisque interiorum nationum ita versari nostrum imperatorem ut nihil aliud nisi de hoste ac de laude cogitet. deinde, etiam si qui sunt pudore ac temperantia moderatiores, tamen eos esse talis propter multitudinem cupidorum hominum nemo arbitratur. [65] difficile est dictu, Quirites, quanto in odio simus apud exteras nationes propter eorum quos ad eas per hos annos cum imperio misimus libidines et iniurias9. quod enim fanum10 putatis in illis terris nostris magistratibus religiosum, quam civitatem sanctam, quam domum11 satis clausam ac munitam fuisse? Vrbes iam locupletes et copiosae requiruntur quibus causa belli propter diripiendi facultatem12 inferatur. [66] libenter haec coram cum Q. Catulo13 et Q. Hortensio, summis et clarissimis viris, disputarem; norunt14 enim sociorum volnera, vident eorum calamitates, querimonias audiunt. pro sociis vos contra hostis exercitus15 mittere putatis an hostium simulatione contra socios atque amicos? quae civitas est in Asia quae non modo imperatoris aut legati sed unius tribuni militum animos ac spiritus capere possit?


1 semper om. H

2 isdem om. δ

3 conarentur H

4 tum plus H

5 iis T: his Eδ: istis H

6 atque in... gauderent (§68) Ciceroni abiudicavit Naugerius (2)

7 Quirites H: om. cett.

8 animi virtutes H: virtutes animi cett.

9 libidines et iniurias HET: iniurias et libidines δ

10 fanum fuisse H

11 quam tutam domum H (olim conieci quam tutam domum, quam satis clausam et munitam urbem)

12 facultatem H: cupiditatem cett.

13 coram que Catulo H

14 norunt H: noverunt cett.

15 exercitus H: exercitum cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: