previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. [17]

ac ne illud quidem vobis neglegendum est quod mihi ego extremum proposueram, cum essem de belli genere1 dicturus, quod ad multorum bona civium Romanorum pertinet; quorum vobis pro vestra sapientia, Quirites, habenda est ratio diligenter. nam et publicani, homines honestissimi atque2 ornatissimi, suas rationes et copias in illam provinciam contulerunt, quorum ipsorum per se res et fortunae vobis curae esse debent. etenim, si vectigalia nervos esse rei publicae semper duximus, eum certe ordinem qui exercet illa firmamentum ceterorum ordinum recte esse3 dicemus. [18] deinde ex ceteris4 ordinibus homines gnavi5 atque industrii partim ipsi in Asia negotiantur, quibus vos absentibus consulere debetis, partim eorum6 in ea provincia pecunias magnas conlocatas habent. est igitur humanitatis vestrae magnum numerum civium7 calamitate prohibere, sapientiae videre multorum civium calamitatem a re publica8 seiunctam esse non posse. etenim illud primum9 parvi10 refert, vos11 publicanis amissa12 vectigalia postea victoria reciperare; neque enim isdem redimendi facultas erit propter calamitatem neque aliis voluntas propter timorem. [19] deinde quod nos13 eadem Asia atque idem iste Mithridates initio belli Asiatici docuit, id quidem14 certe calamitate docti memoria retinere debemus. nam tum, cum15 in Asia magnas permulti res amiserunt16, scimus Romae solutione impedita fidem concidisse. non enim possunt una in civitate multi rem ac fortunas amittere ut non pluris secum in eandem trahant calamitatem: a quo periculo prohibete rem publicam. etenimmihi17 credite id quod ipsi videtishaec fides atque haec ratio pecuniarum quae Romae, quae in foro versatur, implicata18 est cum illis pecuniis Asiaticis et cohaeret; ruere illa non possunt ut haec non eodem labefacta motu concidant. qua re videte num19 dubitandum vobis sit omni studio ad id bellum incumbere in quo gloria nominis vestri, salus sociorum, vectigalia maxima, fortunae plurimorum civium coniunctae20 cum re publica defendantur.


1 genere belli H

2 atque HE: et cett.

3 recte esse necesse H

4 ex ceteris HE: ceteris ex cett.

5 navi Ht

6 partim eorum qui H: fort. Quirites, partim eorum

7 civium H, A. Eberhard: eorum civium cett.

8 ab re p. H

9 primum illud E

10 non parvi H

11 vos Hδ: nos Eπ

12 amissa ed. Hervag.: amissis codd.: omissis Müller postea] parta b2ψ2

13 nos om. H: vos πψ2

14 id quidem (quod bψ) certe Wδ: certe id quidem cett.

15 cum qua H

16 magnas permulti res amiserunt H: res magnas permulti amiserant (-unt π) cett.

17 etenim scripsi: et codd.

18 implicata HEt: implicita cett.

19 num non t: unde ς: ne non Müller

20 coniunctae om. tδπ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: