previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. et quisquam dubitabit quin huic hoc tantum bellum1 permittendum2 sit qui ad omnia nostrae memoriae bella conficienda divino quodam consilio natus esse videatur? [43]

et quoniam auctoritas quoque in bellis administrandis multum atque in3 imperio militari valet, certe nemini dubium est quin ea re4 idem ille imperator plurimum possit. vehementer autem pertinere ad bella administranda quid hostes, quid socii de imperatoribus nostris existiment quis ignorat, cum sciamus homines in tantis rebus ut aut metuant aut contemnant aut oderint aut ament5 opinione non minus et fama6 quam aliqua ratione certa commoveri? quod igitur nomen umquam in orbe terrarum clarius fuit, cuius res gestae pares? de quo homine vos, id quod maxime facit auctoritatem, tanta et tam praeclara iudicia fecistis? [44] an vero ullam usquam esse oram tam desertam putatis quo non illius diei7 fama pervaserit, cum universus populus Romanus referto foro completisque omnibus templis ex quibus hic locus conspici potest unum sibi ad commune omnium gentium bellum Cn. Pompeium imperatorem depoposcit? itaque ut plura non dicam neque aliorum exemplis confirmem quantum auctoritas8 valeat in bello, ab eodem Cn. Pompeio omnium rerum egregiarum exempla sumantur. qui quo die a vobis maritimo bello praepositus est imperator, tanta repente9 vilitas ex summa inopia et caritate rei frumentariae consecuta est unius hominis spe ac nomine quantam vix in10 summa ubertate agrorum diuturna pax efficere potuisset. [45] iam accepta in Ponto calamitate ex eo proelio de quo vos paulo ante invitus admonui, cum socii pertimuissent, hostium opes11 animique crevissent, satis firmum praesidium provincia non haberet, amisissetis Asiam, Quirites, nisi ad12 ipsum discrimen eius temporis divinitus Cn. Pompeium ad eas regiones Fortuna13 populi Romani attulisset. huius adventus et Mithridatem insolita14 inflatum15 victoria continuit et Tigranen16 magnis copiis minitantem Asiae retardavit. et quisquam dubitabit quid virtute perfecturus17 sit qui tantum auctoritate perfecerit18, aut quam facile imperio atque exercitu socios et vectigalia conservaturus sit qui ipso nomine ac rumore defenderit?


1 hoc tantum bellum PHE: tantum bellum hoc cett.

2 permittendum H: transmittendum cett.

3 in PE: om. cett.

4 re PHE: in re cett.

5 metuant aut contemnant aut oderint aut ament H: metuant aut oderint temnant aut con aut ament P: contemnant aut metuant aut oderint aut ament cett.

6 et fama PH: famae cett.

7 illius dici (sic) nomen ac fama illius H

8 auctoritas H, Angelius: huius auctoritas cett.

9 repentina H: fort. tamque repentina vilitas H: vilitas annonae cett.

10 in H: ex cett.

11 opes hostium Hπ

12 ad id b2ψ discrimen om. δ

13 fortuna vulg

14 solita H

15 inflatum Hπ: inflammatum cett.

16 Tigranen H: Tigranem cett.

17 profecturus b1ς

18 perfecerit perfecit H: profecerit b1ς

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: