previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. [61]

quid tam novum quam adulescentulum1 privatum exercitum difficili rei publicae tempore conficere? confecit. huic praeesse? praefuit. rem optime ductu suo gerere? gessit. quid tam praeter consuetudinem quam homini peradulescenti cuius aetas a senatorio gradu2 longe abesset imperium atque exercitum dari, Siciliam permitti atque Africam bellumque in ea provincia3 administrandum? fuit in his provinciis singulari innocentia, gravitate, virtute, bellum in Africa maximum confecit, victorem exercitum deportavit. quid vero tam inauditum quam equitem Romanum triumphare? at eam quoque rem populus Romanus non modo vidit sed omnium etiam4 studio visendam et concelebrandam5 putavit. [62] quid tam inusitatum quam ut6, cum duo consules clarissimi fortissimique essent, eques Romanus ad bellum maximum formidolosissimumque pro consule mitteretur? Missus est. quo quidem tempore cum esset non nemo in senatu qui diceret 'non oportere mitti hominem privatum pro consule,' L. Philippus dixisse dicitur 'non se illum sua sententia pro consule sed pro consulibus mittere.' tanta in eo rei publicae bene gerendae spes constituebatur ut duorum consulum munus unius adulescentis virtuti committeretur. quid tam singulare quam ut ex senatus consulto legibus solutus consul ante fieret quam ullum alium7 magistratum per leges capere licuisset? quid tam incredibile quam ut iterum8 eques Romanus ex senatus consulto triumpharet? quae in omnibus hominibus nova post hominum memoriam constituta sunt, ea tam multa non sunt quam haec quae in hoc uno homine vidimus9. [63] atque haec tot exempla tanta ac tam nova profecta sunt in eodem homine10 a Q. Catuli11 atque a12 ceterorum eiusdem dignitatis amplissimorum hominum auctoritate.


1 adulescentem H

2 a senatorio gradu aetas δ

3 provincia om. Hδ

4 omnium etiam ETW: etiam omnium Hδ

5 et concelebrandam HE: om. cett.

6 ut Hψ, ed. R: om. cett.

7 alium om. H

8 iterum om. H

9 vidimus H: videmus cett.

10 in eodem homine H: in eundem hominem cett.

11 a Q. Catuli ET: atque Catuli H: a Q. Catulo δ

12 atque a atque H

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: