previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. sed quid ego longinqua commemoro? fuit hoc quondam, fuit proprium1 populi Romani longe a domo bellare et propugnaculis imperi sociorum fortunas, non sua tecta defendere. sociis ego vestris2 mare per hosce3 annos clausum fuisse dicam, cum exercitus vestri numquam Brundisio4 nisi hieme summa5 transmiserint? qui ad vos ab exteris nationibus venirent, captos querar, cum legati populi Romani redempti sint? mercatoribus mare tutum6 non fuisse dicam, cum duodecim secures in praedonum potestatem pervenerint? [33] Cnidum aut7 Colophonem aut Samum, nobilissimas urbis, innumerabilisque alias captas esse commemorem, cum vestros portus atque eos portus quibus vitam ac8 spiritum ducitis in praedonum fuisse potestate9 sciatis? an vero ignoratis portum Caietae celeberrimum et10 plenissimum navium inspectante praetore a praedonibus esse direptum, ex Miseno autem eius ipsius liberos qui cum praedonibus antea11 bellum gesserat12 a praedonibus esse sublatos? nam quid ego Ostiense incommodum atque illam labem atque ignominiam rei publicae querar, cum prope inspectantibus vobis classis ea cui consul populi Romani praepositus esset a praedonibus capta atque depressa13 est? pro di immortales! tantamne14 unius hominis incredibilis ac divina virtus tam brevi tempore lucem adferre rei publicae potuit ut vos, qui modo ante ostium Tiberinum classem hostium videbatis, ei15 nunc nullam intra Oceani ostium praedonum navem esse16 audiatis? [34] atque haec qua celeritate gesta sint, quamquam videtis, tamen a me in dicendo praetereunda non sunt. quis enim umquam aut obeundi negoti aut consequendi quaestus studio tam brevi tempore tot loca adire, tantos cursus conficere potuit, quam celeriter Cn. Pompeio duce tanti belli impetus navigavit? qui nondum tempestivo ad navigandum mari17 Siciliam adiit, Africam exploravit, inde18 Sardiniam cum classe venit atque haec tria frumentaria subsidia rei publicae firmissimis praesidiis classibusque munivit. [35] Inde cum se19 in Italiam recepisset, duabus Hispaniis et Gallia Transalpina20 praesidiis ac navibus confirmata21, missis item in oram Illyrici maris et in Achaiam omnemque Graeciam navibus Italiae duo maria maximis classibus firmissimisque22 praesidiis adornavit, ipse autem ut Brundisio23 profectus est, undequinquagesimo die totam ad imperium populi Romani Ciliciam adiunxit; omnes qui ubique praedones fuerunt partim capti interfectique sunt, partim unius huius se imperio ac potestati dediderunt24. idem Cretensibus, cum ad eum usque in25 Pamphyliam legatos deprecatoresque misissent, spem deditionis non ademit obsidesque imperavit. ita tantum bellum, tam diuturnum, tam longe lateque dispersum, quo bello omnes gentes ac nationes premebantur, Cn. Pompeius extrema hieme apparavit, ineunte vere suscepit, media aestate confecit.


1 fuit proprium proprium H

2 ego vestris H: ego nostris Et: vestris ego δπ

3 hosce Hbψ: hos Et

4 Brundisio H: a Brundisio cett. (cf. §35)

5 hieme summa HE: summa hieme cett.

6 mare tutum H: tutum mare cett.

7 Cnidum aut quid aut δ

8 ac HEt, Gellius 1. 7. 16: et πδ

9 potestatem Gellius

10 et H: ac E: atque cett.

11 antea H: antea ibi cett. (cf. Mil. §50)

12 gesserat Hπψ: gesserant Ebt: gesserunt ς

13 depressa Modius: deprehensa H: oppressa cett.

14 tantamne W (?), Hotoman: tantane cett.

15 ei hi Htψ, om. Eπ

16 esse om. H

17 nondum... mari hoc loco hab. HEW, post venit tπδ

18 inde in b1, Hotoman

19 cum se HE: se cum cett.

20 Transalpina HE: Cisalpina πδ (Transalpina... Achaiam om. t

21 confirmatis H

22 firmisque H

23 Brundisio HEW: a Brundisio cett. (cf. §32)

24 huius se... dediderunt HE: huius... se dediderunt bπ: huius... se dederunt (did- t) tσψ

25 usque in usque Hb1

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: