previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2. [3] atque illud in primis mihi1 laetandum iure esse video quod in hac insolita mihi ex hoc2 loco ratione dicendi causa talis oblata est in qua oratio deesse nemini possit3. dicendum est enim de Cn. Pompei singulari eximiaque virtute; huius autem orationis difficilius est exitum quam principium invenire4. ita mihi non tam copia quam modus in dicendo quaerendus est. [4]

atque ut inde oratio mea proficiscatur unde haec omnis causa ducitur, bellum grave et periculosum vestris vectigalibus atque5 sociis a duobus potentissimis adfertur regibus6, Mithridate et Tigrane, quorum alter relictus, alter lacessitus occasionem sibi ad occupandam Asiam oblatam esse arbitratur7. equitibus Romanis, honestissimis viris, adferuntur ex Asia cotidie litterae, quorum magnae res aguntur in vestris vectigalibus exercendis occupatae; qui ad me pro necessitudine quae mihi est cum illo ordine causam rei publicae periculaque rerum suarum detulerunt, [5] Bithyniae quae nunc vestra provincia est vicos exustos esse compluris, regnum Ariobarzanis quod finitimum est vestris vectigalibus totum esse in hostium potestate; L. Lucullum8 magnis rebus gestis ab eo bello discedere; huic qui successerit, non satis esse paratum ad tantum bellum administrandum; unum ab omnibus sociis et civibus ad id bellum imperatorem deposci atque expeti, eundem hunc unum ab hostibus metui, praeterea neminem.

[6]

causa quae sit videtis; nunc quid agendum sit ipsi9 considerate. primum mihi videtur de genere belli, deinde de magnitudine, tum de imperatore deligendo esse dicendum. genus est eius belli10 quod maxime vestros animos excitare atque inflammare ad persequendi studium11 debeat. in quo agitur populi Romani gloria quae vobis a maioribus cum magna in omnibus rebus12 tum summa in re militari tradita est; agitur salus sociorum atque amicorum pro qua multa maiores vestri magna et13 gravia bella14 gesserunt; aguntur certissima populi Romani vectigalia et maxima quibus amissis et pacis ornamenta et subsidia belli requiretis; aguntur bona multorum civium quibus est a vobis15 et ipsorum causa et rei16 publicae consulendum.


1 mihi om. H

2 in hoc H

3 possit HE: potest cett.

4 invenire quam principium H

5 atque ac Eπ

6 adfertur regibus H: regibus infertur cett.

7 arbitrantur Eψ

8 L. πς2 Baiter: om. cett.

9 ipsi scripsi: illi H: om. cett.

10 est eius belli H: est enim belli huius (eius E) modi EWt: est enim eius (huius ς) modi πδ

11 ad... studium om. δ

12 omnibus rebus HE: rebus omnibus cett.

13 magna et ante multa hab. t

14 bella et gravia H

15 a vobis nobis H

16 et ipsorum causa et rei p. H: ipsorum et rei p. causa Et: ab ipsa re p. π: imperatoribus rei p. δ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: