previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. [27]

satis multa mihi1 verba fecisse videor qua re2 esset hoc bellum genere ipso necessarium, magnitudine periculosum. restat ut de imperatore ad id bellum deligendo ac tantis rebus praeficiendo dicendum esse videatur. Vtinam, Quirites, virorum fortium atque innocentium copiam tantam haberetis ut haec vobis deliberatio difficilis esset quemnam potissimum tantis rebus ac tanto bello praeficiendum putaretis! nunc vero cum sit unus Cn. Pompeius qui non modo eorum hominum qui nunc sunt gloriam sed etiam antiquitatis memoriam virtute superarit3, quae res est quae cuiusquam animum in hac causa dubium facere possit? [28] ego enim sic existimo, in summo imperatore quattuor has res inesse oportere, scientiam rei militaris, virtutem, auctoritatem, felicitatem4. quis igitur hoc homine scientior umquam aut fuit aut esse debuit? qui e ludo atque e5 pueritiae disciplinis bello maximo atque acerrimis hostibus ad patris exercitum atque in militiae disciplinam profectus est, qui extrema pueritia miles in exercitu6 summi fuit7 imperatoris, ineunte adulescentia maximi ipse exercitus imperator, qui saepius cum hoste conflixit quam quisquam cum inimico concertavit, plura bella gessit quam ceteri legerunt, pluris provincias confecit quam alii concupiverunt, cuius adulescentia ad scientiam rei militaris non alienis praeceptis sed suis imperiis, non offensionibus belli sed victoriis, non stipendiis sed triumphis est erudita. quod denique genus esse belli8 potest in quo illum non exercuerit fortuna rei publicae? civile, Africanum, Transalpinum, Hispaniense mixtum ex civibus9 atque ex10 bellicosissimis nationibus11, servile, navale bellum, varia et diversa genera et bellorum et hostium non solum gesta ab hoc uno sed etiam confecta nullam rem esse declarant in usu positam militari quae huius12 viri13 scientiam fugere possit.


1 multa mihi H: mihi multa cett.

2 qua re quale H

3 superavit Ht

4 facilitatem t

5 atque e HW: atque cett.

6 in exercitu om. δπ

7 fuit summi Eb

8 esse belli HE: belli esse cett.

9 civibus Gulielmius: civilibus H: civitatibus cett.

10 atque ex et H: atque b

11 mixtum... nationibus del. Bloch

12 huius om. H

13 viri om. b1

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: