[12]
videte ne, ut illis pulcherrimum
fuit tantam vobis imperi gloriam tradere, sic vobis
turpissimum sit id quod accepistis tueri et conservare non
posse.
quid? quod salus sociorum summum in periculum ac
discrimen vocatur, quo id1 tandem animo ferre debetis?
regno est expulsus2 Ariobarzanes rex, socius populi Romani
atque amicus; imminent duo reges toti Asiae non solum
vobis inimicissimi sed etiam vestris sociis atque amicis;
civitates autem omnes cuncta Asia atque Graecia3 vestrum
auxilium exspectare propter periculi magnitudinem coguntur;
imperatorem a vobis certum4 deposcere, cum
praesertim vos alium miseritis, neque audent neque id se5
facere sine summo periculo posse arbitrantur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.