13.
[28]
itaque, ut dixi, dignitas
in ista scientia consularis numquam fuit, quae tota ex rebus
fictis commenticiisque constaret, gratiae vero multo etiam
minus1. quod enim omnibus patet et aeque promptum est
mihi et adversario meo, id esse gratum nullo pacto potest.
itaque non modo benefici conlocandi2 spem sed etiam illud
quod aliquamdiu3 fuit '“licet consulere?”' iam perdidistis.
sapiens existimari nemo potest in ea prudentia quae neque
extra Romam usquam neque Romae rebus prolatis quicquam
valet. peritus ideo haberi nemo potest quod in eo quod
sciunt omnes4 nullo modo possunt inter se discrepare. difficilis
autem res ideo non putatur quod et perpaucis et
minime obscuris litteris continetur. itaque si mihi, homini
vehementer occupato, stomachum moveritis, triduo me5
iuris consultum esse6 profitebor. etenim quae de scripto
aguntur, scripta sunt omnia, neque tamen7 quicquam tam
anguste scriptum est quo ego non possim '“Qua de re
agitur”' addere; quae consuluntur autem, minimo periculo
respondentur. si id quod oportet responderis, idem videare8
respondisse quod Servius; sin aliter, etiam controversum9
ius nosse et tractare videare.
[29]
quapropter non solum illa
gloria militaris vestris formulis atque actionibus anteponenda
est verum etiam dicendi consuetudo longe et multum isti
vestrae exercitationi ad honorem antecellit10. itaque mihi
videntur plerique initio multo hoc maluisse, post, cum id
adsequi non potuissent, istuc potissimum sunt delapsi.
Vt aiunt in Graecis artificibus eos auloedos esse qui citharoedi
fieri non potuerint, sic nos11 videmus, qui oratores
evadere non potuerint12, eos ad iuris studium devenire.
Magnus dicendi labor, magna res, magna dignitas, summa
autem gratia. etenim a vobis salubritas quaedam, ab eis
qui dicunt salus ipsa petitur. deinde vestra responsa atque
decreta et evertuntur saepe dicendo et sine defensione
orationis13 firma esse non possunt. in qua si satis profecissem,
parcius de eius laude dicerem; nunc nihil de me dico,
sed de eis qui in dicendo magni sunt aut fuerunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 minus Angelius: minores codd.: inanior est Zumpt
2 collocandi Aψ2ω: collocandis cett.
4 omnes Naugerius: homines codd.
5 me esse iuris cons. w, Halm
6 esse del. Ernesti (cf. Tusc. ii. 12)
7 tamen om. w
9 controversum χψ: contraversum cett.
10 antecellit B, Lambinus: antecellet cett.
11 nos Quintil.: nonnullos codd.
12 potuerunt... potuerunt χψ (variant codd. Quintil. viii. 3. 79)
13 orationis scripsi: oratoris codd. qua] qua re Naugerius: quo Zumpt
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.