36.
[75]
qua re noli, Cato, maiorum instituta
quae res ipsa, quae diuturnitas imperi comprobat nimium
severa oratione reprehendere. fuit eodem ex studio vir
eruditus apud patres nostros et honestus homo et nobilis,
Q. Tubero. is, cum epulum Q. Maximus P. Africani,
patrui sui, nomine populo Romano daret, rogatus est a
maximo ut triclinium sterneret, cum esset Tubero eiusdem
Africani sororis filius. atque ille, homo eruditissimus ac
Stoicus, stravit pelliculis haedinis lectulos Punicanos et
exposuit vasa Samia, quasi vero esset Diogenes Cynicus
mortuus et non divini hominis Africani mors honestaretur;
quem cum supremo eius die maximus laudaret, gratias egit
dis immortalibus quod ille vir in hac re publica potissimum
natus esset; necesse enim fuisse ibi esse terrarum
imperium ubi ille esset. huius in morte celebranda graviter
tulit populus Romanus hanc perversam sapientiam
Tuberonis,
[76]
itaque homo integerrimus, civis optimus, cum
esset L. Pauli nepos, P. Africani, ut dixi, sororis filius, his
haedinis pelliculis praetura deiectus est. odit populus
Romanus privatam luxuriam, publicam magnificentiam diligit;
non amat profusas epulas, sordis et inhumanitatem
multo minus; distinguit rationem1 officiorum ac temporum,
vicissitudinem laboris ac voluptatis. nam quod ais nulla
re adlici hominum mentis oportere ad magistratum mandandum
nisi dignitate, hoc tu ipse in quo summa est dignitas
non servas. cur enim quemquam ut studeat tibi, ut te
adiuvet rogas? rogas tu me ut mihi praesis, ut committam
ego me tibi. quid tandem? istuc2 me rogari oportet
abs te, an te potius a me ut pro mea salute laborem periculumque
suscipias?
[77]
quid quod habes nomenclatorem? in
eo quidem fallis et decipis. nam, si nomine appellari abs
te civis tuos honestum est, turpe est eos notiores esse servo
tuo quam tibi. sin iam3 noris, tamenne4 per monitorem
appellandi sunt cum5 petis, quasi6 incertus sis7? quid quod,
cum8 admoneris, tamen, quasi tute noris, ita salutas? quid9,
postea quam es designatus, multo salutas neglegentius? haec
omnia ad rationem civitatis si derigas, recta sunt; sin perpendere
ad disciplinae praecepta velis, reperiantur pravissima.
qua re nec plebi Romanae eripiendi fructus isti sunt ludorum,
gladiatorum, conviviorum, quae omnia maiores nostri comparaverunt,
nec candidatis ista benignitas adimenda est
quae liberalitatem magis significat quam largitionem.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 ratione Klotz
2 istuc ed. Mediol.: istunc (ais an ψ2) mei
3 iam scripst: etiam codd.: etiam si Lambinus
4 tamenne scripsi: tamen codd.
5 cum scripst: curam (cur ante ψ2, Naugerius) codd.
6 quasi Zumpt: quam codd.
7 incertus sis scripsi: incertum sit Lag. 9: inceravit (narravit ψ2) mei: insusurravit Naugerius)
8 quid quod cum Priscian (K. ii. 592): aquid quod ς: a (ad ψ2) quid cum χψ2: quid quom Aπ: a quid quom ψ: quid quomodo ω
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.