previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. [58]

venio nunc ad M. Catonem, quod est fundamentum1 ac2 robur totius accusationis; qui tamen ita gravis est accusator et vehemens ut multo magis eius auctoritatem quam criminationem pertimescam. in quo ego accusatore, iudices, primum illud3 deprecabor4 ne quid L. Murenae dignitas illius, ne quid exspectatio tribunatus, ne quid totius vitae splendor et gravitas noceat, denique ne ea soli huic obsint bona M. Catonis quae ille adeptus est ut multis prodesse possit5. Bis consul fuerat P. Africanus et duos terrores huius imperi, Carthaginem Numantiamque, deleverat cum accusavit L. Cottam. erat in eo6 summa eloquentia, summa fides, summa integritas, auctoritas tanta quanta in imperio populi Romani quod illius opera tenebatur. saepe hoc maiores natu dicere audivi, hanc accusatoris eximiam vim et7 dignitatem plurimum8 L. Cottae profuisse. noluerunt sapientissimi homines qui tum rem illam iudicabant ita quemquam cadere in iudicio ut nimiis9 adversarii viribus abiectus videretur. [59] quid? Ser. Galbamnam traditum memoriae10 est11nonne proavo tuo, fortissimo atque florentissimo viro, M. Catoni, incumbenti ad eius perniciem populus Romanus eripuit? semper in hac civitate nimis magnis accusatorum opibus et populus universus et sapientes ac multum in posterum prospicientes iudices restiterunt. nolo accusator in iudicium potentiam adferat, non vim maiorem aliquam, non auctoritatem excellentem, non nimiam gratiam. valeant haec omnia ad salutem innocentium, ad opem impotentium, ad auxilium calamitosorum, in periculo vero et in pernicie civium repudientur. [60] nam si quis hoc forte dicet, Catonem descensurum ad accusandum non fuisse, nisi prius de causa iudicasset, iniquam legem, iudices, et miseram condicionem instituet periculis hominum, si existimabit iudicium accusatoris in reum pro aliquo praeiudicio valere oportere.


1 fundamentum ς: firmamentum cett.

2 ac et Aχ

3 illud om. w, del. Halm

4 deprecor φ

5 prodesse possit prodesset χψ: prodesse posset ed. R

6 in eo χψ: in cett.: fort. ei

7 vim et pauci dett.: vim mei: om. ed. R

8 plurimum χψ: plurimam cett.

9 nimiis edd. VR: nimis codd. (unius ψ2

10 memoriae χψ: iniuriae cett.

11 est ψ: om. cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: