previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

38. [81]

atque ad haec mala, iudices, quid1 accedat aliud non videtis? te, te appello, Cato; nonne prospicis tempestatem anni tui? iam enim in2 hesterna contione intonuit vox perniciosa designati tribuni, conlegae tui; contra quem multum tua mens, multum omnes boni providerunt qui te ad tribunatus petitionem vocaverunt. omnia quae per hoc triennium agitata sunt, iam ab eo tempore quo a L. Catilina et Cn. Pisone initum consilium senatus interficiendi scitis esse, in hos dies, in hos mensis, in hoc tempus erumpunt. [82] qui locus est, iudices, quod tempus, qui dies, quae nox cum ego non ex istorum insidiis ac mucronibus non solum meo sed multo etiam magis divino consilio eripiar atque evolem? neque isti me meo nomine interfici3 sed vigilantem consulem de rei publicae praesidio demoveri4 volunt. nec minus vellent, Cato, te quoque aliqua ratione, si possent, tollere; id quod, mihi crede, et agunt et moliuntur. vident quantum in te sit animi, quantum ingeni, quantum auctoritatis, quantum rei publicae praesidi; sed, cum consulari auctoritate et auxilio spoliatam vim tribuniciam viderint, tum se facilius inermem et debilitatum te oppressuros arbitrantur. nam ne5 sufficiatur consul non timent. vident in tuorum potestate conlegarum fore; sperant sibi D.6 Silanum, clarum virum, sine conlega, te sine consule, rem publicam sine praesidio obici posse. [83] his tantis in rebus tantisque in periculis est tuum, M. Cato, qui mihi7 non tibi, sed patriae natus esse8 videris9, videre quid agatur, retinere adiutorem, defensorem, socium in re publica, consulem non cupidum, consulem, quod maxime tempus hoc postulat, fortuna constitutum ad amplexandum otium, scientia ad bellum gerendum, animo et usu ad quod velis negotium sustinendum10.


1 quid quod Kayser

2 in Halm: om. codd.

3 interficere Richter

4 demoveri Lambinus: demovere (remov. χ) mei: dimoveri Lag. 9

5 ñam ne ς

6 D. Hirschfelder: om. codd.

7 mihi non mihi ψ2

8 esse esset ς: es π

9 videris Klotz: om. codd.

10 sustinendum Völkel: om. codd. (cf. Zielinski p. 204)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: