21.
[43]
et quoniam ostendi, iudices, parem dignitatem ad consulatus
petitionem, disparem fortunam provincialium negotiorum
in Murena atque in Sulpicio fuisse, dicam iam apertius
in quo meus necessarius fuerit inferior, Servius, et ea dicam
vobis audientibus amisso iam tempore quae ipsi soli re
integra saepe dixi. petere consulatum nescire te, Servi,
persaepe tibi dixi; et in eis rebus ipsis quas te magno et
forti animo et agere et dicere videbam tibi solitus sum
dicere magis te fortem accusatorem1 mihi videri quam
sapientem candidatum. primum accusandi terrores et
minae quibus tu cotidie uti solebas sunt fortis viri, sed et
populi opinionem a spe2 adipiscendi avertunt et amicorum
studia debilitant. nescio quo pacto semper hoc fit — neque
in uno aut altero animadversum est sed iam in pluribus —
simul atque candidatus accusationem meditari visus est,
ut honorem desperasse videatur.
[44]
quid ergo? acceptam
iniuriam persequi non placet? immo vehementer placet;
sed aliud tempus est petendi, aliud persequendi. petitorem
ego, praesertim consulatus, magna spe, magno animo,
magnis copiis et in forum et in campum deduci volo. non
placet mihi inquisitio candidati, praenuntia3 repulsae, non
testium potius quam suffragatorum comparatio, non minae
magis quam blanditiae, non denuntiatio4 potius quam persalutatio,
praesertim cum iam hoc novo more omnes fere
domos omnium concursent et ex5 voltu candidatorum coniecturam
faciant quantum quisque animi et facultatis habere
videatur.
[45]
'videsne tu illum tristem, demissum? iacet,
diffidit6, abiecit hastas.' serpit hic rumor. 'scis tu illum
accusationem cogitare, inquirere in competitores, testis
quaerere? Alium fac iam7, quoniam sibi hic ipse desperat.'
eius modi rumoribus8 candidatorum9 amici intimi debilitantur,
studia10 deponunt; aut certam11 rem abiciunt aut suam operam
et gratiam iudicio et accusationi reservant.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 accusatorem Campe: senatorem codd. (cf. § § 7, 42)
2 a spe aspem.. ς: fort. a spe mag istratum
3 praenuntia ed. R: pronuntia (provincia ς mg.) mei
4 denuntiatio Bake: decalmatio codd.
7 fac iam ω (ut ipse conieceram): faci iam cett.: faciam edd. VR
8 rumoribus supplevi: om. codd.
9 candidatorum de candidato rumore Jeep
11 certam ψ2, ed. R: testam (textam χ) cett.: statim Müller: totam Lambinus: desertam coni. Halm
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.