previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. nam quod legem de ambitu tuli, certe ita tuli ut eam quam mihimet ipsi iam pridem tulerim1 de civium periculis defendendis non abrogarem2. etenim si largitionem factam esse confiterer idque recte factum esse defenderem, facerem improbe, etiam si alius legem tulisset; cum vero nihil commissum contra legem esse defendam, quid est quod meam defensionem latio legis impediat? [6]

negat3 esse eiusdem severitatis Catilinam exitium rei publicae intra moenia molientem verbis et paene imperio ex4 urbe expulisse et nunc pro L. Murena dicere. ego autem has partis5 lenitatis et misericordiae quas me natura ipsa docuit semper egi libenter, illam vero gravitatis severitatisque personam non appetivi, sed ab re publica mihi impositam sustinui, sicut huius imperi dignitas in summo periculo civium postulabat. quod si tum, cum res publica vim et severitatem desiderabat, vici naturam et tam vehemens fui quam cogebar, non quam volebam, nunc cum omnes me causae ad misericordiam atque ad6 humanitatem vocent, quanto tandem studio debeo naturae meae consuetudinique servire? ac de officio defensionis meae ac de ratione accusationis tuae fortasse etiam alia in parte orationis dicendum nobis erit. [7]

sed me, iudices, non minus hominis sapientissimi atque ornatissimi, Ser. Sulpici, conquestio quam Catonis accusatio commovebat7 qui gravissime et acerbissime se ferre8 dixit me familiaritatis necessitudinisque oblitum causam L. Murenae contra se defendere. huic ego, iudices, satis facere cupio vosque adhibere arbitros. nam cum grave est vere accusari in amicitia, tum, etiam si falso accuseris, non est neglegendum. ego, Ser. Sulpici, me in petitione tua tibi omnia studia atque officia pro nostra necessitudine et debuisse confiteor et praestitisse arbitror. nihil tibi consulatum petenti a me defuit quod esset aut ab amico aut a gratioso aut a consule postulandum. abiit9 illud tempus; mutata ratio est. sic existimo, sic mihi persuadeo, me tibi contra honorem Murenae10 quantum tu a me postulare ausus sis, tantum debuisse, contra salutem nihil debere. [8] neque enim, si tibi tum cum peteres consulatum studui, nunc11 cum Murenam ipsum petas, adiutor eodem pacto esse debeo. atque hoc non modo non12 laudari sed ne concedi quidem potest ut amicis nostris accusantibus non etiam alienissimos defendamus.


1 tuleram Bake

2 abrogarim Wesenberg

3 negat negas Kayser (Cato ante Catilinam add. Hotoman

4 ex χ: et cett.

5 partis Sylvius: artis codd.

6 atque ad atque Aπ

7 accusatio commovebat cattio acommovebat ς: captio commovebat A

8 se ferre Lambinus: ferme codd.

9 abiit χψω: abit cett.

10 L. Murenae Lambinus

11 consulatum studui nunc scripsi (ex Quintil. xi. 1. 68 se studuisse petitioni Sulpicii contra honorem Murenae, non idem debere actioni contra caput): consulatum adfui nunc ψ2: om. cett.

12 non modo non non modo Müller

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: