20.
huius sors ea fuit quam omnes tui necessarii
tibi optabamus, iuris dicundi; in qua gloriam conciliat1
magnitudo negoti, gratiam aequitatis largitio; qua in sorte
sapiens praetor qualis hic fuit offensionem vitat aequabilitate2
decernendi, benivolentiam adiungit lenitate audiendi.
egregia et ad consulatum apta provincia in qua laus aequitatis,
integritatis, facilitatis ad extremum ludorum voluptate
concluditur.
[42]
quid tua sors? tristis, atrox, quaestio
peculatus ex altera parte lacrimarum et squaloris, ex altera
plena accusatorum3 atque indicum; cogendi iudices inviti,
retinendi contra voluntatem; scriba damnatus, ordo totus
alienus4; Sullana gratificatio reprehensa, multi viri fortes
et prope pars civitatis offensa est5; lites severe aestimatae;
cui placet obliviscitur, cui dolet meminit. postremo tu in
provinciam ire noluisti6. non possum id in te reprehendere
quod in me ipso et praetore et consule7 probavi. sed tamen
L. Murenae provincia multas bonas gratias cum optima
existimatione attulit. habuit proficiscens dilectum8 in
Umbria; dedit ei facultatem res publica liberalitatis, qua
usus multas sibi tribus quae municipiis Umbriae conficiuntur
adiunxit. ipse9 autem in Gallia ut nostri homines desperatas
iam pecunias exigerent aequitate diligentiaque perfecit. tu
interea Romae scilicet10 amicis praesto fuisti; fateor; sed
tamen illud cogita non nullorum amicorum studia minui
solere in eos a quibus provincias contemni intellegunt11.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 conciliat ed. R: conciliatam codd.
2 offensionem vitat aequab. Naugerius: offensionem vitata equab. ς: offensione vitata aequab. cett.
3 accusatorum Novák (coni. eandem ipse feci): catenarum codd.: calumniarum Richter (cf. § 7 cattio, captio = accusatio et § 43)
4 alienatus Halm
5 est del. Lambinus
7 et praetore et consule Gruter: et ps et consule χ: et praes. (om. et praes. ω) consule (consulto ψ2) cett.
9 ipsa Ernesti
10 Romae scilicet del. Halm (2)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.