previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. [62] hoc1 homo ingeniosissimus, M. Cato, auctoribus eruditissimis inductus2 adripuit, neque disputandi causa, ut magna pars, sed ita vivendi. petunt aliquid publicani; cave ne3 quicquam habeat momenti gratia. supplices aliqui veniunt miseri et calamitosi; sceleratus et nefarius fueris, si quicquam misericordia adductus feceris. fatetur aliquis se peccasse et sui4 delicti veniam petit; 'nefarium est facinus ignoscere.' at leve delictum est. 'omnia peccata sunt paria.' dixisti quippiam5: 'fixum et statutum est.' non re ductus es sed opinione; 'sapiens nihil opinatur.' errasti aliqua in re; male dici putat. hac ex disciplina nobis illa sunt: 'dixi in senatu me nomen consularis candidati delaturum.' iratus dixisti. 'numquam' inquit 'sapiens irascitur.' at temporis causa. 'improbi' inquit 'hominis est6 mendacio fallere; mutare sententiam turpe est, [63] exorari scelus, misereri flagitium.' nostri autem illi7fatebor enim, Cato, me quoque in adulescentia diffisum ingenio meo quaesisse adiumenta doctrinaenostri, inquam, illi a Platone et Aristotele, moderati homines et temperati, aiunt apud sapientem valere aliquando gratiam; viri boni esse misereri; distincta genera esse8 delictorum et disparis poenas; esse apud hominem constantem ignoscendi locum; ipsum sapientem saepe aliquid opinari quod9 nesciat, irasci non numquam, exorari eundem et placari, quod dixerit interdum, si ita rectius sit, mutare, de sententia decedere aliquando; omnis virtutes mediocritate quadam esse moderatas10.


1 hoc haec φw, ed. V

2 inductus iter (inter ψ) inductus χψ

3 cave ne scripsi: cave.. ς: cave cett.

4 sui Halm: cui ς: eius (eiusdem φ) cett.

5 quippiam Manutius: quippe iam codd.

6 est ψ, ed. R: om. cett

7 autem illi, fatebor enim ed. V: enim illi fatebor (fatebor illi ς) enim codd.

8 esse genera w, Halm

9 quod quid ςA

10 moderandas ed. V

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: