previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

37. [78]

at enim te ad accusandum res publica adduxit. credo, Cato, te isto animo atque ea1 opinione2 venisse; sed tu imprudentia laberis. ego quod facio, iudices, cum amicitiae dignitatisque L. Murenae gratia facio, tum me pacis, oti, concordiae, libertatis, salutis, vitae denique omnium nostrum causa facere clamo atque testor. audite, audite consulem, iudices, nihil dicam adrogantius, tantum dicam totos dies atque noctes de re publica cogitantem! non3 usque eo L. Catilina rem publicam despexit atque contempsit ut ea copia quam secum eduxit se hanc civitatem oppressurum arbitraretur. Latius patet4 illius sceleris contagio quam quisquam putat, ad pluris pertinet5. intus, intus, inquam, est equus Troianus; a quo numquam me consule dormientes opprimemini. [79] quaeris a me ecquid6 ego Catilinam metuam. nihil, et curavi ne quis metueret, sed copias illius quas hic video dico esse metuendas; nec tam timendus est nunc exercitus L. Catilinae quam isti qui illum exercitum deseruisse dicuntur. non enim deseruerunt sed ab illo in speculis7 atque insidiis8 relicti in capite atque in cervicibus nostris restiterunt. hi et integrum consulem et bonum imperatorem et natura et fortuna cum rei publicae salute coniunctum deici de urbis praesidio et de custodia civitatis vestris sententiis deturbari volunt. quorum ego ferrum et audaciam reieci in campo, debilitavi in foro, compressi etiam domi meae saepe, iudices, his vos si alterum consulem tradideritis, plus multo erunt vestris sententiis quam suis gladiis consecuti. Magni interest, iudices, id quod ego multis repugnantibus egi atque perfeci, esse Kalendis Ianuariis in re publica duo9 consules. [80] nolite arbitrari, mediocribus consiliis aut usitatis viis10 eos uti11. non lex improba, non perniciosa largitio, non12 auditum aliquando aliquod malum rei publicae quaeritur. inita sunt in hac civitate consilia, iudices, urbis delendae, civium trucidandorum, nominis Romani exstinguendi. atque haec cives, cives13, inquam, si eos hoc nomine appellari fas est, de patria sua et cogitant et cogitaverunt. Horum ego cotidie consiliis occurro, audaciam debilito, sceleri resisto. sed moneo, iudices. in exitu iam est meus consulatus; nolite mihi subtrahere vicarium meae diligentiae, nolite adimere eum cui rem publicam cupio tradere incolumem ab his tantis periculis defendendam.


1 ea om. Aπφ

2 opinioni ςAχ

3 non ς, Lambinus: om. cett.

4 patet... ς: fort. patet iam

5 pertinet... ς fort. pertinet. Iam

6 a me ecquid Bake: a me (auiae ς mg.) quid codd.

7 speculis seculis ς: speluncis χ2ψ2

8 in insidiis Halm

9 duo ς: duos cett.

10 viis ed. Guar.: vitis ςAχ: vitiis cett.

11 eos uti scripsi: aut codd.: lacunam statuit Ernesti

12 largitio non w: largitionum mei

13 cives, cives ψ2, ed. R: quae siue (in mg. quaesiue) ς: quae cives Aπω: quae si cives χψ1: cives φ, Quintil. ix. 2, 18

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: