Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] Paeonius exarsit, cui satiricus ille morsum dentis igniti avidius impresserat, atque ad adstantes circulatores: ‘ iniuriae communis,’ inquit, ‘ iam reum inveni, videtis ut Catullinus deperit risu: apparet ei nota memorari. nam quae causa festinam compulit praecipitare sententiam, nisi quod iam tenet totum, qui de parte sic iudicat? Atqui 1 Sidonius nunc in Arverno est; unde colligitur auctore illo, isto auditore rem textam.’ itur in furias inque convicia absentis nescientis innocentisque; conscientiae, fidei, quaestioni nil reservatur. sic levis turbae facilitatem qua voluit et traxit 2 persona popularis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.