Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Diu multumque deliberavi, quamquam mihi animus affectu 1 studioque 2 parendi sollicitaretur, 3 an destinarem, sicuti iniungis, contestatiunculas, quas ipse dictavi, vicit ad ultimum sententia, quae tibi obsequendum definiebat. igitur petita transmisi: et quid modo dicemus? grandisne haec oboedientia? puto, grandis est; grandior impudentia tamen, hac enim fronte possemus fluminibus aquas, silvis ligna transmittere; hac [enim] 4 temeritate Apellen peniculo, caelo Phidian, 5 malleo Polyclitum muneraremur. 6
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.