Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Oblivisceris quod rogans eque contrario, si quid iniungas, ex asse meministi, repetere perlongum est de cito reditu quae tu tuique promiseritis mihi meisque, quorum omnium non sunt vel minima completa. quin potius, cum fugam a nobis machinaremini, quo reversuros ad sacrum pascha vos putaremus, nullae graves sarcinae ad praedium ex oppido ductae, nulla serraca, nulla esseda subvehendis oneribus adtrahebantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.