Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] de cetero, quamquam et 1 extremus autumnus iam diem breviat et viatorum sollicitas aures foliis toto nemore labentibus crepulo fragore circumstrepit inque castellum, ad quod invitas, utpote Alpinis rupibus cinctum, sub vicinitate brumali difficilius escenditur,2 nos tamen deo praevio per tuorum montium latera confragosa venientes nec subiectas cautes nec superiectas nives expavescemus, quamvis iugorum profunda declivitas aggere cocleatim fracto saepe redeunda sit, quia, et si nulla sollemnitas, tu satis dignus es, ut est Tullianum illud, propter quem Thespiae visantur, vale. [p. 124]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.