This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5] nec fefellerunt futura maerentem; namque cum ceteros aulicos honores tranquillissime percurrisset, ipsam aulam turbulentissime rexit inter tumultus militum popularium foederatorum; quod et exitus prodidit novus celer acerbus, quem cruentavit Fortunae diu lenocinantis perfidus finis, quae virum ut scorpios ultima sui parte percussit, dicere solebat vir litteratus atque ob ingenii merita quaes- [p. 478] torius, partium certe bonarum pars magna, Fulgentis, ore se ex eius frequenter audisse, cum perosus pondus imperii veterem securitatem desideraret: ‘felicem te, Damocles, qui non uno longius prandio regni necessitatem toleravisti.’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.