Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] sed dicere solebas, quamquam fatigans, quod meam quasi facundiam vererere. excusatio istaec, etiamsi fuisset vera, transierat, quia post terminatum libellum, qui 1 parum cultior est, reliquas denuo litteras usuali, licet accuratus mihi melior non sit, sermone contexo; non enim tanti est poliri formulas editione carituras. ceterum si caritatis tuae [p. 102] morem pristino colloquiorum cursui reddis, et nos vetustae loquacitatis orbitas recurremus, praeter haec avide praevio Christo, sicubi locorum 1 fueritis, modo redux patronus indulgeat, advolaturi, ut rebus amicitia vegetetur, quae verbis infrequentata torpuerat. vale.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.